- LIMBO circumflua chlamys
- LIMBO circumflua chlamysapud Stat. Theb. l. 6. v. 540.At tibi Maeonio fertur circum flus limbo.Pro meritis Admete chlamys, repetitaque multoMurice.vestis erat limbo insignis, cuius περιῤῥοὴν his verbis eleganter describit; quemadmodum circum vestem purpuram currere, non minus eleganter Virg. dixit. Aen. l. 5. v. 250.——— quam plurima ciucumPurpura maeandro duplici Meliboea cucurrit.Nempe subsuebantur vestibus panui vel institae ex purpura, quae extremam earum oram ambiebant et ornabant: Graecis πέζαι dictae et περιπέζεα, Latine Limbi, panni, instita. Sed et Limbus Graecis κύκλος, unde κυκλὰς, tunica limbum habens; quae etiamἔγκυκλος κιτὼν, item περίνησον, insigni metaph. quod eam, velut Insulam, circumfluat Limbus, qui περίκλυσις insuper eodem sensu dictus est. Matronae autem Regiae cycladas gerebant, non purpurâ sed auro, circumtextas, cuiusmodi limbos auro intextos paragandias vocârunt, de qua voce dicemus infra. Vide et supra Acanthus, item Agnina. Addam hic saltem, non unum tansum aut alterum Limbum de diversis coloribus textum vestibus adsui, sed pluribus etiam interdum institis, ad pedes usque et ralos descendentibus, imo per circuitum praetexi consuevisse, unde non monolores solum, et dilores, sed et trilores et pentelores vestes paragaudae, militibus a D. Aureliano donatae, leguntur, apud Vopise. in Auirel. Sed et de baltheo vox, apud eund. Stat. occurrit Theb. l. 6. v. 367.Subligat et picto discingit pectorae Limbo.ubi pictum limbum circa pactora Apollini tribuit. Etiam de fascia frontem puellarum vinciente. Idem Achill. l. 2. v. 176.—— gemmatis aut nectunt tempora limbia etc.ad quae loca vide Casp. Barth. et plura hanc in rem apud A. Tiraquellum LL. Connub. ubi indicem nectit muliebrium ornamentorum, nec non infra in vocibus Lorum et Pannus. in Eccl. Rom. Limbus dicitur frustillum serici panni; quod in parte anteriore et posteriore Albae, ut et in manicis eius, adsui consuevit, ut videre est apud Dom. Macr. in Hierol, de Limbo Patrum ac Infantum, vide Iac. Usserium Archiep. Armach. Disp. pecul. etc. Hinc Limbolarii, sive, ut Nonius, Limborarli, memorati Plauto, ubi feminei luxûs insaniam traduxit, Aulul, Act. 3. Sc. 5. cum inter alia ait, v. 45.Textores, Limbolarii, Arcularii dicuntur: daturAes:dicti fuêre, qui limbos et institas conficerent, sive limbo vestes ipsas praetexerent ac pingerent. Octav. Ferrar. de Re Vest. Parte 1. l. 3. p. 21. Vide quoque infra Lista, Lorata vestis, Maeandri, Margella, Panni, Periclysis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.